Haller's Concordance: QUAMDIU
- mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat quamdiu huic subiacet passioni inmunda erit quasi sit in tempore menstruo Lev. 15:25
- et fueris electus de stirpe Cain quamdiu poteris permanere Assur enim capiet te Num. 24:22
- ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret eis quamdiu caelum inminet terrae Dt. 11:21
- etiam si non est propinquus tuus frater nec nosti eum duces in domum tuam et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiat Dt. 22:2
- Et cum haec omnia habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro Mardochaeum Iudaeum sedentem ante fores regias. Esther 5:13
- nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus Job 32:22
- et timebunt te quamdiu erit sol et ultra lunam in generatione generationum Ps. 72:5
- cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum Ps. 104:33
- laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus Ps. 146:2
- nam quamdiu superest Iudas inpossibile est pacem esse negotiis 2 Ma. 14:10
- et ait illis Iesus numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt Mt. 9:15
- et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis Mt. 25:40
- tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis Mt. 25:45
- et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare Mk. 2:19
- qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me Mk. 9:19
- quamdiu in mundo sum lux sum mundi Jn. 9:5
- vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo Rom. 11:13
- iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitione 2 Pet. 1:13
- et qui negotiantur negotiantur in rapina. quamdiu exornant civitates et domos suas et possessiones et personas suas, 4 Esd. 16:48