Haller's Concordance: QUANDAM
- omnia lapidibus pretiosis qui ad normam quandam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant a fundamento usque ad summitatem parietum et intrinsecus usque ad atrium maius 3 Ki. 7:9
- adgressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus murisque circumseptam quae a turbis habitabatur gentium promiscuarum cui nomen Caspin 2 Ma. 12:13
- et stans super petram quandam praeruptam et iam exsanguis effectus conplexus intestina sua utrisque manibus proiecit super turbas invocans Dominatorem vitae ac spiritus ut haec illi iterum redderet atque ita vita defunctus est 2 Ma. 14:46
- vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo Lk. 21:2
- qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem Lk. 23:19
- et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua et adferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit Acts 5:2
- et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari Acts 8:36
- factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando Acts 16:16
- insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham Acts 27:16
- in insulam autem quandam oportet nos devenire Acts 27:26