Haller's Concordance: QUAPROPTER
- et indicavit Ionathan David dicens quaerit Saul pater meus occidere te quapropter observa te quaeso mane et manebis clam et absconderis 1 Ki. 19:2
- quapropter suscipe benedictionem hanc quam adtulit ancilla tua tibi domino meo et da pueris qui sequuntur te dominum meum 1 Ki. 25:27
- quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae Job 7:11
- eo quod non fueris recordata dierum adulescentiae tuae et provocasti me in omnibus his quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi ait Dominus Deus et non feci iuxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis Ezec. 16:43
- quapropter haec faciam tibi Israhel postquam autem haec fecero tibi praeparare in occursum Dei tui Israhel Amos 4:12
- quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et auferetur factio lascivientium Amos 6:7
- quapropter expecta me dicit Dominus in die resurrectionis meae in futurum quia iudicium meum ut congregem gentes et colligam regna ut effundam super eas indignationem meam omnem iram furoris mei in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra Soph. 3:8
- quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti 2 Ma. 5:4
- quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium Acts 20:26
- quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem 1 Cor. 8:13
- quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis Heb. 3:7
- quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum Heb. 6:1
- quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non peccabitis aliquando 2 Pet. 1:10
- quapropter iudicium meum modo adpropinquat, 4 Esd. 8:61