Haller's Concordance: QUARTADECIMA
- primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam Ex. 12:18
- mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est Lev. 23:5
- quartadecima die mensis huius ad vesperam iuxta omnes caerimonias et iustificationes eius Num. 9:3
- qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai iuxta omnia quae mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii Israhel Num. 9:5
- mense secundo quartadecima die mensis ad vesperam cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud Num. 9:11
- mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit Num. 28:16
- manseruntque filii Israhel in Galgalis et fecerunt phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Hiericho Josu. 5:10
- tertiadecima Oppa quartadecima Isbaal 1 Par. 24:13
- quartadecima Matthathiae filiis et fratribus eius duodecim 1 Par. 25:21
- immolaverunt autem phase quartadecima die mensis secundi sacerdotes quoque atque Levitae tandem sanctificati obtulerunt holocausta in domo Domini 2 Par. 30:15
- fecit autem Iosias in Hierusalem phase Domino quod immolatum est quartadecima die mensis primi 2 Par. 35:1
- fecerunt autem filii transmigrationis pascha quartadecima die mensis primi 1 Esd. 6:19
- iussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis praepositus est, et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum coniugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni praesentis: Esther 13:6
- Congregatis Iudaeis quartadecima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri: nec eorum ab illis direpta substantia est. Esther 9:15
- Dies autem tertiusdecimus mensis Adar primus apud omnes interfectionis fuit, et quartadecima die caedere desierunt. Quem constituerunt esse sollemnem, ut in eo omni tempore deinceps vacarent epulis, gaudio atque conviviis. Esther 9:17
- Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima, et quintadecima die eiusdem mensis, cum omni studio, et gaudio in unum coetum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israel. Esther 10:13
- in primo mense quartadecima die mensis erit vobis paschae sollemnitas septem diebus azyma comedentur Ezec. 45:21
- sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem Acts 27:27
- et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes Acts 27:33
- et egit Iosias pascha in Hierosolymis Domino suo et immolavit phase quartadecima luna primi mensis, 3 Esd. 1:1
- et egerunt filii Israhel cum his qui erant ex captivitate illud phase quartadecima luna mensis primi, quando sanctificati sunt sacerdotes et Levitae. 3 Esd. 7:10