Haller's Concordance: QUATTUORDECIM
- sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus Gen. 31:41
- hii filii Rahel quos genuit Iacob omnes animae quattuordecim Gen. 46:22
- fuerunt autem qui percussi sunt quattuordecim milia hominum et septingenti absque his qui perierant in seditione Core Num. 16:49
- offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos Num. 29:13
- et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim Num. 29:15
- in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim Num. 29:17
- die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim Num. 29:20
- die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim Num. 29:23
- die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim Num. 29:26
- die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim Num. 29:29
- die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim Num. 29:32
- et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quattuordecim et villae earum Josu. 15:36
- et Sela Eleph et Iebus quae est Hierusalem Gabaath et Cariath civitates quattuordecim et villae earum haec est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas Josu. 18:28
- fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem et omnis Israhel cum eo multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti coram Domino Deo nostro septem diebus et septem diebus id est quattuordecim diebus 3 Ki. 8:65
- omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei ut exaltaret cornu deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres 1 Par. 25:5
- igitur Abia confortato imperio suo accepit uxores quattuordecim procreavitque viginti duos filios et sedecim filias 2 Par. 13:21
- Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae Job 42:12
- et crepido quattuordecim cubitorum longitudinis per quattuordecim latitudinis in quattuor angulis eius et corona in circuitu eius dimidii cubitus et sinus eius unius cubiti per circuitum gradus autem eius versi ad orientem Ezec. 43:17
- omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim Mt. 1:17
- scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum eiusmodi usque ad tertium caelum 2 Cor. 12:2
- deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolyma cum Barnaba adsumpto et Tito Gal. 2:1