Haller's Concordance: QUENDAM
- cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum tulit de lapidibus qui iacebant et subponens capiti suo dormivit in eodem loco Gen. 28:11
- in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis Ex. 2:11
- vocavit ergo rex Israhel eunuchum quendam et dixit ei festina adducere Micheam filium Hiemla 3 Ki. 22:9
- sed non post multum temporis misit rex senem quendam antiochenum qui conpelleret Iudaeos ut se transferrent a patriis et Dei legibus 2 Ma. 6:1
- hic suscepto regno constituit super negotia regni Lysiam quendam Foenicis et Syriae militiae principem 2 Ma. 10:11
- at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis Mt. 26:18
- respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum Mk. 9:38
- respondens autem Iohannes dixit praeceptor vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum Lk. 9:49
- et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum Lk. 23:26
- et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio Acts 7:24
- invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabatto qui erat paralyticus Acts 9:33
- factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium Acts 9:43
- et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur Petrus Acts 10:5
- hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est domus iuxta mare Acts 10:6
- et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat Bariesu Acts 13:6
- et inveniens quendam Iudaeum nomine Aquilam Ponticum genere qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem eius eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma accessit ad eos Acts 18:2
- venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur Mnasonem quendam Cyprium antiquum discipulum Acts 21:16
- et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas Thalassa Acts 27:8
- cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem Acts 27:39
- iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra Heb. 4:7