Haller's Concordance: QUERCUS
- eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus Gen. 35:8
- cum fueritis velut quercus defluentibus foliis et velut hortus absque aqua Isa. 1:30
- et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus Basan Isa. 2:13
- et adhuc in ea decimatio et convertetur et erit in ostensionem sicut terebinthus et sicuti quercus quae expandit ramos suos semen sanctum erit id quod steterit in ea Isa. 6:13
- quercus de Basan dolaverunt in remos tuos transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico et praetoriola de insulis Italiae Ezec. 27:6
- ego autem exterminavi Amorreum a facie eorum cuius altitudo cedrorum altitudo eius et fortis ipse quasi quercus et contrivi fructum eius desuper et radices eius subter Amos 2:9
- ulula abies quia cecidit cedrus quoniam magnifici vastati sunt ululate quercus Basan quoniam succisus est saltus munitus Zach. 11:2