Haller's Concordance: QUERELLA
- haec et in consensu nequitiae cum se nationes contulissent scivit iustum et servavit sine querella Deo et in filii misericordia fortem custodivit Wis. 10:5
- haec populum iustum et semen sine querella liberavit a nationibus quae illum conprimebant Wis. 10:15
- sed tamen adhuc in his minor est querella et hii enim fortassis errant Deum quaerentes et volentes invenire Wis. 13:6
- properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis suae scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit irae et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus Wis. 18:21
- ab ipsis enim disces doctrinam intellectus et servire magnatis sine querella Sir. 8:10
- erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella Lk. 1:6
- ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo Phil. 2:15
- secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella Phil. 3:6
- vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus 1 Th. 2:10
- ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amen 1 Th. 3:13
- ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur 1 Th. 5:23