numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium Gen. 18:14
festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor Gen. 19:22
dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me Gen. 22:12
responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo non possumus extra placitum eius quicquam aliud tecum loqui Gen. 24:50
ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini Gen. 26:29
responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri Gen. 31:14
viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob Gen. 31:24
valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius Gen. 31:29
videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui Gen. 37:4
nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu Gen. 39:6
nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum Gen. 39:9
Beniamin domi retento ab Iacob qui dixerat fratribus eius ne forte in itinere quicquam patiatur mali Gen. 42:4
omnes filii unius viri sumus pacifici venimus nec quicquam famuli tui machinantur mali Gen. 42:11
ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Aegypti vestrae erunt Gen. 45:20
et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos nec minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur dicentes eamus et sacrificemus Deo nostro Ex. 5:8
ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur quicquam de opere vestro Ex. 5:11
videbantque se praepositi filiorum Israhel in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies Ex. 5:19
et misit Pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his quae possidebat Israhel ingravatumque est cor Pharaonis et non dimisit populum Ex. 9:7
quae operiat superficiem terrae nec quicquam eius appareat sed comedatur quod residuum fuit grandini conrodet enim omnia ligna quae germinant in agris Ex. 10:5
nec remanebit ex eo quicquam usque mane si quid residui fuerit igne conburetis Ex. 12:10
coxeruntque farinam quam dudum conspersam de Aegypto tulerant et fecerunt subcinericios panes azymos neque enim poterant fermentari cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram nec pulmenti quicquam occurrerant praeparare Ex. 12:39
qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit et debilitatum aut mortuum fuerit domino non praesente reddere conpelletur Ex. 22:14
iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis Ex. 36:6
omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini Lev. 2:11
quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae ut faciat quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque delinquat Lev. 4:27
et si tetigerit quicquam de inmunditia hominis iuxta omnem inpuritatem qua pollui solet oblitaque cognoverit postea subiacebit delicto Lev. 5:3
cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane Lev. 7:15
et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur Lev. 11:32
vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est Lev. 11:33
nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis Lev. 11:43
eodem die comedetis eam non remanebit quicquam in mane alterius diei ego Dominus Lev. 22:30
quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae locutus est Dominus ad Mosen Num. 15:22
nec quicquam quaeremus trans Iordanem quia iam habemus possessionem nostram in orientali eius plaga Num. 32:19
vide terram quam Dominus Deus tuus dat tibi ascende et posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli metuere nec quicquam paveas Dt. 1:21
dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos proelium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem Dt. 2:9
cunctasque urbes in tempore illo cepimus interfectis habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis non reliquimus in eis quicquamDt. 2:34
septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus qui est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu Dt. 5:14
sculptilia eorum igne conbures non concupisces argentum et aurum de quibus facta sunt neque adsumes ex eis tibi quicquam ne offendas propter ea quia abominatio est Domini Dei tui Dt. 7:25
quod praecipio tibi hoc tantum facito Domino nec addas quicquam nec minuas Dt. 12:32
et non adherebit de illo anathemate quicquam in manu tua ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te sicut iuravit patribus tuis Dt. 13:17
non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ea in qualibet inmunditia nec expendi ex his quicquam in re funebri oboedivi voci Domini Dei mei et feci omnia sicut praecepisti mihi Dt. 26:14
cave ergo ne vinum bibas ac siceram ne inmundum quicquam comedas Judg. 13:4
nullo penitus ferente praesidium eo quod procul habitarent a Sidone et cum nullo hominum haberent quicquam societatis ac negotii erat autem civitas sita in regione Roob quam rursum extruentes habitaverunt in ea Judg. 18:28
dixitque Saul ad puerum suum ecce ibimus quid feremus ad virum panis defecit in sitarciis nostris et sportulam non habemus ut demus homini Dei nec quicquam aliud 1 Ki. 9:7
qui dixit ei absit non morieris neque enim faciet pater meus quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo nequaquam erit istud 1 Ki. 20:2
et non est locutus Saul quicquam in die illa cogitabat enim quod forte evenisset ei ut non esset mundus nec purificatus 1 Ki. 20:26
num hodie coepi consulere pro eo Deum absit hoc a me ne suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi in universa domo patris mei non enim scivit servus tuus quicquam super hoc negotio vel modicum vel grande 1 Ki. 22:15
audivi quod tonderent pastores tui qui erant nobiscum in deserto numquam eis molesti fuimus nec aliquando defuit eis quicquam de grege omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo 1 Ki. 25:7
homines isti boni satis fuerunt nobis et non molesti nec quicquam aliquando periit omni tempore quo sumus conversati cum eis in deserto 1 Ki. 25:15
et ait David vere frustra servavi omnia quae huius erant in deserto et non periit quicquam de cunctis quae ad eum pertinebant et reddidit mihi malum pro bono 1 Ki. 25:21
et iuravit ei Saul in Domino dicens vivit Dominus quia non veniet tibi quicquam mali propter hanc rem 1 Ki. 28:10
dixeruntque principes Philisthim quid sibi volunt Hebraei isti et ait Achis ad principes Philisthim num ignoratis David qui fuit servus Saul regis Israhel et est apud me multis diebus vel annis et non inveni in eo quicquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc 1 Ki. 29:3
vocavit ergo Achis David et ait ei vivit Dominus quia rectus es tu et bonus in conspectu meo et exitus tuus et introitus tuus mecum est in castris et non inveni in te quicquam mali ex die qua venisti ad me usque ad diem hanc sed satrapis non places 1 Ki. 29:6
nec defuit quicquam a parvo usque ad magnum tam de filiis quam de filiabus et de spoliis et quaecumque rapuerant omnia reduxit David 1 Ki. 30:19
respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui ierant cum David dixit quia non venerunt nobiscum non dabimus eis quicquam de praeda quam eruimus sed sufficiat unicuique uxor sua et filii quos cum acceperint recedant 1 Ki. 30:22
et non potuit respondere ei quicquam quia metuebat illum 2 Ki. 3:11
cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die iuravit David dicens haec faciat mihi Deus et haec addat si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam2 Ki. 3:35
nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum aeternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum cuncta enim salus mea et omnis voluntas nec est quicquam ex ea quod non germinet 2 Ki. 23:5
et ille ait precor ut dicas Salomoni regi neque enim negare tibi quicquam potest ut det mihi Abisag Sunamitin uxorem 3 Ki. 2:17
et dixit ad puerum suum ascende et prospice contra mare qui cum ascendisset et contemplatus esset ait non est quicquam et rursum ait illi revertere septem vicibus 3 Ki. 18:43
cui dixit Heliseus quid vis ut faciam tibi dic mihi quid habes in domo tua at illa respondit non habeo ancilla tua quicquam in domo mea nisi parum olei quo unguear 4 Ki. 4:2
at ille adferte inquit farinam et misit in ollam et ait infunde turbae et comedat et non fuit amplius quicquam amaritudinis in olla 4 Ki. 4:41
tacuit itaque populus et non respondit ei quicquam siquidem praeceptum regis acceperant ut non responderent ei 4 Ki. 18:36
ecce dies venient et auferentur omnia quae sunt in domo tua et quae condiderunt patres tui usque in diem hanc in Babylone non remanebit quicquam ait Dominus 4 Ki. 20:17
et exposuit ei Salomon omnia quae proposuerat nec quicquam fuit quod ei non perspicuum fecerit 2 Par. 9:2
et ait rex Israhel ad Iosaphat nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quicquam boni sed ea quae mala sunt 2 Par. 18:17
Dominus possedit me initium viarum suarum antequam quicquam faceret a principio Pr. 8:22
desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari Pr. 21:25
ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax Pr. 30:6
quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui et est quicquam tam vanum Eccl. 2:19
didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur Eccl. 3:14
qui custodit praeceptum non experietur quicquam mali tempus et responsionem cor sapientis intellegit Eccl. 8:5
opera omnis carnis coram illo et non est quicquam absconditum ab oculis eius Sir. 39:24
omnia duplicia unum contra unum et non fecit quicquam deesse Sir. 42:25
ecce dies venient et auferentur omnia quae in domo tua sunt et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in Babylonem non relinquetur quicquam dicit Dominus Isa. 39:6
et dixit rex Sedecias ecce ipse in manibus vestris est nec enim fas est regem vobis quicquam negare Jer. 38:5
dixit autem ad eos Hieremias propheta audivi ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis nec celabo vos quicquamJer. 42:4
et nunc haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel quare vos facitis malum grande contra animas vestras ut intereat ex vobis vir et mulier parvulus et lactans de medio Iudae nec relinquatur vobis quicquam residuum Jer. 44:7
venite ad eam ab extremis finibus aperite ut exeant qui conculcent eam tollite de via lapides et redigite in acervos et interficite eam nec sit quicquam reliquum Jer. 50:26
pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit in mandatis vitae ambulaverit nec fecerit quicquam iniustum vita vivet et non morietur Ezec. 33:15
cumque ingredientur portas atrii interioris vestibus lineis induentur nec ascendet super eos quicquam laneum quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus Ezec. 44:17
et clamavit et dixit in Nineve ex ore regis et principum eius dicens homines et iumenta et boves et pecora non gustent quicquam nec pascantur et aquam non bibant Jonas 3:7
et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat Mk. 5:26
et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri Mk. 7:12
et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his Mk. 14:60
Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant Mk. 15:4
at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim Mk. 16:8
et dum fieret vox inventus est Iesus solus et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quae viderant Lk. 9:36
et amplius non audebant eum quicquam interrogare Lk. 20:40
respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo Jn. 3:27
respondit itaque Iesus et dixit eis amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facit Jn. 5:19
non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me Jn. 5:30
spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt Jn. 6:63
nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquamJn. 9:33
unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquamJn. 11:49
iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquamJn. 14:30
et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis Jn. 16:23
usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum Jn. 16:24
Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi Acts 25:8
scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est Acts 26:26
nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit Rom. 13:8
a vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia sed in omni loco fides vestra quae est ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui 1 Th. 1:8
omnis terra veritatem invocat, caelum etiam ipsam benedicit, et omnia opera moventur et tremunt eam, et non est cum ea quicquam iniquum. 3 Esd. 4:36
in his enim Ezras magnam disciplinam obtinebat, ne praetermitteret quicquam eorum quae essent ex lege Domini et praeceptis, et docendo universum Israhel omnem iustitiam et iudicia. 3 Esd. 8:8
nullum tributum neque ulla alia indictio inrogetur, nec habeat quisque potestatem obicere eis quicquam. 3 Esd. 8:25