qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere coepit vermibus atque conputruit et iratus est contra eos Moses Ex. 16:20
ecce autem quidam inmundi super animam hominis qui non poterant facere pascha in die illo accedentes ad Mosen et Aaron Num. 9:6
erat autem vir quidam de Saraa et de stirpe Dan nomine Manue habens uxorem sterilem Judg. 13:2
fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas Judg. 17:1
fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim qui accepit uxorem de Bethleem Iuda Judg. 19:1
abiit ergo David ipse et sescenti viri qui erant cum eo et venerunt usque ad torrentem Besor et lassi quidam substiterunt 1 Ki. 30:9
cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem parcens ille sumere de ovibus et de bubus suis ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se tulit ovem viri pauperis et praeparavit cibos homini qui venerat ad se 2 Ki. 12:4
vidit autem eos quidam puer et indicavit Absalom illi vero concito gradu ingressi sunt domum cuiusdam viri in Baurim qui habebat puteum in vestibulo suo et descenderunt in eum 2 Ki. 17:18
interea quidam viri cum stetissent iuxta cadaver Amasae de sociis Ioab dixerunt ecce qui esse voluit pro Ioab comes David pro Ioab 2 Ki. 20:11
Amasa autem conspersus sanguine iacebat in media via vidit hoc quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum et amovit Amasam de via in agrum operuitque eum vestimento ne subsisterent transeuntes propter eum 2 Ki. 20:12
prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel ad quem venit filius suus et narravit ei omnia opera quae fecerat vir Dei illa die in Bethel et verba quae locutus fuerat ad regem et narraverunt patri suo 3 Ki. 13:11
tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini percute me at ille noluit percutere 3 Ki. 20:35
cumque rex transiret clamavit ad regem et ait servus tuus egressus est ad proeliandum comminus cumque fugisset vir unus adduxit eum quidam ad me et ait custodi virum istum qui si lapsus fuerit erit anima tua pro anima eius aut talentum argenti adpendes 3 Ki. 20:39
unus autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et casu percussit regem Israhel inter pulmonem et stomachum at ille dixit aurigae suo verte manum tuam et eice me de exercitu quia graviter vulneratus sum 3 Ki. 22:34
vir autem quidam venit de Balsalisa deferens viro Dei panes primitiarum et viginti panes hordiacios et frumentum novum in pera sua at ille dixit da populo ut comedat 4 Ki. 4:42
quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et proiecerunt cadaver in sepulchro Helisei quod ambulavit et tetigit ossa Helisei et revixit homo et stetit super pedes suos 4 Ki. 13:21
attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon adquiescentes consilio venerunt Hierusalem 2 Par. 30:11
stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi Job 4:16
pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam Wis. 11:16
quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo alii autem multa commiserunt peccata Sir. 48:18
et ut cessavit loqui verba haec accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin secundum iussum regis 1 Ma. 2:23
et renuntiatum est viris regis et exercitui qui erat in Hierusalem civitate David quoniam discessissent viri quidam qui dissipaverunt mandatum regis in loca occulta in deserto et abissent post illos multi 1 Ma. 2:31
et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur et adiunxerunt se illis aliqui ex impiis Israhel 1 Ma. 6:21
et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem 1 Ma. 11:21
et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua 1 Ma. 11:25
Tryfon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurat contra Demetrium et iit ad Emalcuhel Arabum qui nutriebat Antiochum filium Alexandri 1 Ma. 11:39
et praecurrens quidam nuntiavit Iohanni in Gazara quia periit pater eius et fratres eius et quia misit te quoque interfici 1 Ma. 16:21
et accesserunt quidam simul qui sequebantur ut notarent sibi locum et non potuerunt invenire 2 Ma. 2:6
apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem optimis operimentis adornatus isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit qui autem ei sedebat videbatur arma habere aurea 2 Ma. 3:25
tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Onian ut invocaret Altissimum et vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus 2 Ma. 3:31
sed ut intellexerunt conatum Lysimachi alii lapides alii fustes validos arripere quidam vero cinerem in Lysimachum iacere 2 Ma. 4:41
et multi quidem vulnerati quidam autem et prostrati omnes vero in fugam versi sunt ipsum etiam sacrilegum secus aerarium interfecerunt 2 Ma. 4:42
ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei iustitiae in fugam vertebantur 2 Ma. 8:13
quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas omnem adparatum ad repugnandum habentes 2 Ma. 10:18
Dositheus vero quidam de Bachenoris eques vir fortis Gorgiam tenebat et cum vellet illum capere vivum eques quidam de Thracibus inruit in eum umerumque eius amputavit atque ita Gorgias effugit in Marisa 2 Ma. 12:35
enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de iudaico exercitu qui requisitus conprehensus conclusus est 2 Ma. 13:21
Alchimus autem quidam qui summus sacerdos fuerat sed voluntarie coinquinatus est temporibus commixtionis considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare 2 Ma. 14:3
Razias autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori vir amator civitatis et bene audiens qui pro adfectu pater Iudaeorum appellabatur 2 Ma. 14:37
et ecce quidam de scribis dixerunt intra se hic blasphemat Mt. 9:3
tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre Mt. 12:38
dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te Mt. 12:47
amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo Mt. 16:28
quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste Mt. 27:47
cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu Mt. 27:57
quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant Mt. 28:11
et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt Mt. 28:17
erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis Mk. 2:6
et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius Mk. 5:22
et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis Mk. 7:1
et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt Mk. 8:3
et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute Mk. 9:1
et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam Mk. 10:17
et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum Mk. 11:5
erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est Mk. 14:4
unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam Mk. 14:47
adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum Mk. 14:51
et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes Mk. 14:57
et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant Mk. 14:65
et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat Mk. 15:35
fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth Lk. 1:5
quidam autem Pharisaeorum dicebant illis quid facitis quod non licet in sabbatis Lk. 6:2
rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit Lk. 7:36
et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis Lk. 8:27
factum est autem ambulantibus illis in via dixit quidam ad illum sequar te quocumque ieris Lk. 9:57
et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens magister quid faciendo vitam aeternam possidebo Lk. 10:25
suscipiens autem Iesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto Lk. 10:30
accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo praeterivit Lk. 10:31
Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus est Lk. 10:33
quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub principe daemoniorum eicit daemonia Lk. 11:15
et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se et ingressus recubuit Lk. 11:37
respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister haec dicens etiam nobis contumeliam facis Lk. 11:45
ait autem quidam ei de turba magister dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem Lk. 12:13
aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum Lk. 13:1
dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit Lk. 13:6
ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur ipse autem dixit ad illos Lk. 13:23
in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere Lk. 13:31
et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum Lk. 14:2
haec cum audisset quidam de simul discumbentibus dixit illi beatus qui manducabit panem in regno Dei Lk. 14:15
at ipse dixit ei homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos Lk. 14:16
ait autem homo quidam habuit duos filios Lk. 15:11
dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius Lk. 16:1
homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide Lk. 16:19
et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus Lk. 16:20
dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur Lk. 18:2
et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo Lk. 18:18
factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans Lk. 18:35
dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti Lk. 19:12
et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos Lk. 19:39
accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum Lk. 20:27
respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti Lk. 20:39
et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est Lk. 22:59
et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt Lk. 24:24
venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum Jn. 4:46
erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua Jn. 5:5
sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum Jn. 6:64
et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas Jn. 7:12
dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quaerunt interficere Jn. 7:25
alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit Jn. 7:41
quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus Jn. 7:44
dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eis Jn. 9:16
erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius Jn. 11:1
quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur Jn. 11:37
quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Iesus Jn. 11:46
erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo Jn. 12:20
quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret Jn. 13:29
et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum Acts 3:2
vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira uxore sua vendidit agrum Acts 5:1
adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum Acts 5:25
surgens autem quidam in concilio Pharisaeus nomine Gamalihel legis doctor honorabilis universae plebi iussit foras ad breve homines fieri Acts 5:34
surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano Acts 6:9
vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum Acts 8:9
erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias et dixit ad illum in visu Dominus Anania at ille ait ecce ego Domine Acts 9:10
vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio cohortis quae dicitur Italica Acts 10:1
introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum Acts 10:23
erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum Acts 11:20
divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolis Acts 14:4
et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat Acts 14:8
supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem aestimantes eum mortuum esse Acts 14:19
et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri Acts 15:1
facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestione Acts 15:2
surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare legem Mosi Acts 15:5
quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus Acts 15:24
pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili Acts 16:1
et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos Acts 16:9
et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae et de colentibus gentilibusque multitudo magna et mulieres nobiles non paucae Acts 17:4
quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo et quidam dicebant quid vult seminiverbius hic dicere alii vero novorum daemoniorum videtur adnuntiator esse quia Iesum et resurrectionem adnuntiabat eis Acts 17:18
in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus Acts 17:28
cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterum Acts 17:32
quidam vero viri adherentes ei crediderunt in quibus et Dionisius Ariopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis Acts 17:34
Iudaeus autem quidam Apollo nomine Alexandrinus natione vir eloquens devenit Ephesum potens in scripturis Acts 18:24
cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine discedens ab eis segregavit discipulos cotidie disputans in scola Tyranni Acts 19:9
temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicat Acts 19:13
erant autem quidam Scevae Iudaei principis sacerdotum septem filii qui hoc faciebant Acts 19:14
Demetrius enim quidam nomine argentarius faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum Acts 19:24
quidam autem et de Asiae principibus qui erant amici eius miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum Acts 19:31
sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus Acts 20:9
et cum moraremur per dies aliquot supervenit quidam a Iudaea propheta nomine Agabus Acts 21:10
Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis Acts 22:12
factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus Acts 23:9
facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum Acts 23:12
quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum me Acts 24:19
et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus Acts 25:14
et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non credebant Acts 28:24
quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit Rom. 3:3
et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est Rom. 3:8
tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam1 Cor. 4:18
et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri 1 Cor. 6:11
sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur 1 Cor. 8:7
neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere 1 Cor. 10:7
neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia 1 Cor. 10:8
neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt 1 Cor. 10:9
neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore 1 Cor. 10:10
deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt 1 Cor. 15:6
si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est 1 Cor. 15:12
evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor 1 Cor. 15:34
incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis 2 Cor. 3:1
prius enim quam venirent quidam ab Iacobo cum gentibus edebat cum autem venissent subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant Gal. 2:12
quidam quidem et propter invidiam et contentionem quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant Phil. 1:15
quidam ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum Phil. 1:16
quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere existimantes pressuram se suscitare vinculis meis Phil. 1:17
a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium 1 Tim. 1:6
habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt 1 Tim. 1:19
Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum 1 Tim. 4:1
radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis 1 Tim. 6:10
quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum 1 Tim. 6:21
dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri Tit. 1:12
quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen Heb. 3:16
hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis Heb. 13:2
subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes Jude 1:4