Haller's Concordance: QUIDNAM
- vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua esset Gen. 12:18
- dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis Deus Gen. 42:28
- quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis Ex. 1:18
- onus vallis Visionis quidnam tibi quoque est quia ascendisti et tu omnis in tecta Isa. 22:1
- Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset. Dan. 13:26
- et dixi quidnam est et ait haec est amphora egrediens et dixit haec est oculus eorum in universa terra Zach. 5:6
- et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei Mk. 1:27
- ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu Lk. 6:11
- stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse Acts 2:12
- ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret Acts 5:24
- et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuam Acts 10:17
- facta autem die erat non parva turbatio inter milites quidnam de Petro factum esset Acts 12:18
- nova enim quaedam infers auribus nostris volumus ergo scire quidnam velint haec esse Acts 17:20