Haller's Concordance: QUIESCET
- sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me Job 16:6
- neque pretium redemptionis animae eorum sed quiescet in saeculo Ps. 49:8
- tu ergo ne timeas serve meus Iacob ait Dominus neque paveas Israhel quia ecce ego salvo te de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum et revertetur Iacob et quiescet et cunctis affluet et non erit quem formidet Jer. 30:10
- et tu ne timeas serve meus Iacob et ne paveas Israhel quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis suae et revertetur Iacob et quiescet et prosperabitur et non erit qui exterreat eum Jer. 46:27
- quomodo quiescet cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas eius regiones ibique condixerit illi Jer. 47:7