Haller's Concordance: QUIEVIT
- reversusque est Aaron ad Mosen ad ostium tabernaculi foederis postquam quievit interitus Num. 16:50
- humiliatusque est Moab die illo sub manu Israhel et quievit terra octoginta annis Judg. 3:30
- humiliatus est autem Madian coram filiis Israhel nec potuerunt ultra elevare cervices sed quievit terra per quadraginta annos quibus praefuit Gedeon Judg. 8:28
- dormivit autem Abia cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius eius pro eo in cuius diebus quievit terra annis decem 2 Par. 14:1
- laetatusque est omnis populus terrae et urbs quievit porro Otholia interfecta est gladio 2 Par. 23:21
- Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochaeo: et regis ira quievit. Esther 7:10
- sumes parabolam istam contra regem Babylonis et dices quomodo cessavit exactor quievit tributum Isa. 14:4
- cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus laetantium conticuit dulcedo citharae Isa. 24:8
- dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit Isa. 38:11
- haec dicit Dominus populo huic qui dilexit movere pedes suos et non quievit et Domino non placuit nunc recordabitur iniquitatum eorum et visitabit peccata eorum Jer. 14:10
- omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente quievit paululum civitas a commixtione fermenti donec fermentaretur totum Osee 7:4
- qui cum venisset Hierosolymam pacem simulans quievit usque ad sanctum diem sabbati et tunc feriatis Iudaeis arma capere suis praecepit 2 Ma. 5:25