Haller's Concordance: QUINGENTOS
- vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias Gen. 5:30
- vixitque Sem postquam genuit Arfaxad quingentos annos et genuit filios et filias Gen. 11:11
- dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta Ex. 30:23
- cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin Ex. 30:24
- Chonenias autem Semeias etiam et Nathanahel fratres eius necnon Asabias et Iahihel et Iozabath principes Levitarum dederunt ceteris Levitis ad celebrandum phase quinque milia pecorum et boves quingentos 2 Par. 35:9
- in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, extra decem filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum: quorum ista sunt nomina: Esther 9:6
- Qui dixit reginae: In urbe Susan interfecerunt Iudaei quingentos viros, et alios decem filios Aman: quantam putas eos exercere caedem in universis provinciis? Quid ultra postulas, et quid vis ut fieri iubeam? Esther 9:12
- mensus autem est contra ventum orientalem calamo mensurae quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum Ezec. 42:16
- et mensus est contra ventum aquilonem quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum Ezec. 42:17
- et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum Ezec. 42:18
- et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae Ezec. 42:19
- et erit ex omni parte sanctificatum quingentos per quingentos quadrifariam per circuitum et quinquaginta cubitis in suburbana eius per gyrum Ezec. 45:2
- et hii egressus civitatis a plaga septentrionali quingentos et quattuor milia mensurabis Ezec. 48:30
- et ad plagam orientalem quingentos et quattuor milia et portae tres porta Ioseph una porta Beniamin una porta Dan una Ezec. 48:32
- et ad plagam meridianam quingentos et quattuor milia metieris portam Symeonis unam portam Isachar unam portam Zabulon unam Ezec. 48:33
- at Macchabeus ordinatis circum se sex milibus et constitutis per cohortes adversus Timotheum processit habentem secum centum viginti milia peditum equitumque duo milia quingentos 2 Ma. 12:20
- volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Iudaeos misit milites quingentos ut eum conprehenderent 2 Ma. 14:39
- duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta Lk. 7:41