Haller's Concordance: QUINTADECIMA
- et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis Lev. 23:6
- et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymis Num. 28:17
- quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus Num. 29:12
- profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis Num. 33:3
- constituitque diem sollemnem in mense octavo quintadecima die mensis in similitudinem sollemnitatis quae celebratur in Iuda et ascendens altare similiter fecit in Bethel ut immolaret vitulis quos fabricatus erat constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quae fecerat 3 Ki. 12:32
- et ascendit super altare quod extruxerat in Bethel quintadecima die mensis octavi quem finxerat de corde suo et fecit sollemnitatem filiis Israhel et ascendit super altare ut adoleret incensum 3 Ki. 12:33
- quintadecima Belga sextadecima Emmer 1 Par. 24:14
- quintadecima Ierimoth filiis et fratribus eius duodecim 1 Par. 25:22
- Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima, et quintadecima die eiusdem mensis, cum omni studio, et gaudio in unum coetum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israel. Esther 10:13
- et factum est in duodecimo anno in quintadecima mensis factum est verbum Domini ad me dicens Ezec. 32:17
- septimo mense quintadecima die mensis in sollemnitate faciet sicut supra dicta sunt per septem dies tam pro peccato quam pro holocausto et in sacrificio et in oleo Ezec. 45:25
- die quintadecima mensis casleu quinto et quadragesimo anno aedificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei et per universas civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras 1 Ma. 1:57
- valete anno centesimo quadragesimo octavo xandici mensis quintadecima 2 Ma. 11:33
- bene valete anno centesimo quadragesimo octavo quintadecima die mensis xandici 2 Ma. 11:38