Haller's Concordance: QUONDAM
- confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum Gen. 23:17
- Aber autem Cineus recesserat quondam a ceteris Cineis fratribus suis filiis Obab cognati Mosi et tetenderat tabernacula usque ad vallem quae vocatur Sennim et erat iuxta Cedes Judg. 4:11
- dentur nobis septem viri de filiis eius et crucifigamus eos Domino in Gabaath Saul quondam electi Domini et ait rex ego dabo 2 Ki. 21:6
- et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris Job 3:18
- ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum Job 16:12
- abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me Job 19:19
- flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi Job 30:25
- quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam cuius negotiatores principes institores eius incliti terrae Isa. 23:8
- ecce accola veniet qui non erat mecum advena quondam tuus adiungetur tibi Isa. 54:15
- quorum data sunt sepulchra in novissimis laci et facta est multitudo eius per gyrum sepulchri eius universi interfecti cadentesque gladio qui dederant quondam formidinem in terra viventium Ezec. 32:23
- et terra deserta fuerit exculta quae quondam erat desolata in oculis omnis viatoris Ezec. 36:34