Haller's Concordance: QUOSDAM
- surrexit ergo Ioram super regnum patris sui cumque se confirmasset occidit omnes fratres suos gladio et quosdam de principibus Israhel 2 Par. 21:4
- et movit Bacchides castra ab Hierusalem et adplicuit in Bethzetha et misit et conprehendit multos ex eis qui a se refugerant et quosdam de populo mactavit et in puteum magnum proiecit 1 Ma. 7:19
- et cum inebriatus esset Simon et filii eius surrexit Ptolomeus cum suis et sumpserunt arma sua et intraverunt in convivium et occiderunt eum et duos filios eius et quosdam pueros eius 1 Ma. 16:16
- sed cum inimicitiae in tantum procederent ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent 2 Ma. 4:3
- hii vero qui cum Simone erant cupiditate ducti a quibusdam qui in turribus erant suasi sunt pecunia et septuaginta milibus didragmis acceptis dimiserunt quosdam effugere 2 Ma. 10:20
- et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt Mk. 7:2
- et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios quosdam caedentes alios vero occidentes Mk. 12:5
- et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut eum caperent in verbo Mk. 12:13
- dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam Lk. 18:9
- eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut adfligeret quosdam de ecclesia Acts 12:1
- zelantes autem Iudaei adsumentesque de vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum Acts 17:5
- et cum non invenissent eos trahebant Iasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant et huc venerunt Acts 17:6
- factum est autem cum Apollo esset Corinthi ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos Acts 19:1
- et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram Acts 27:44
- et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum 1 Cor. 12:28
- rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus 2 Cor. 10:2
- et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores Eph. 4:11
- audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes 2 Th. 3:11
- quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur 1 Tim. 5:24
- quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem Heb. 4:6
- ecce enim incenditur ardor super vos turbae copiosae, et rapient quosdam ex vobis et cibabunt idolis occisam. 4 Esd. 16:69