Haller's Concordance: QUOTIDIE
- qui deambulabat quotidie ante vestibulum domus, in qua electae virgines servabantur, curam agens salutis Esther, et scire volens quid ei accideret. Esther 2:11
- Quae res et ex veteribus probatur historiis, et ex his, quae geruntur quotidie, quo modo malis quorumdam suggestionibus regum studia depraventur. Esther 16:7
- quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant: fama quoque nominis eius crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat. Esther 9:4
- Et videbant eam senes quotidie ingredientem, et deambulantem: et exarserunt in concupiscentiam eius: Dan. 13:8
- et observabant quotidie solicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum: Dan. 13:12
- Et dixit rex ad eum: Non videtur tibi esse Bel vivens Deus? An non vides quanta comedat, et bibat quotidie? Dan. 14:5
- Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duae oves: et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem. Dan. 14:31