Haller's Concordance: QUOTIENS
- et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum quotiens contriverim Aegyptios et signa mea fecerim in eis et sciatis quia ego Dominus Ex. 10:2
- quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui Job 21:17
- quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine Ps. 78:40
- qui enim edunt panem illius falsi linguae sunt quotiens et quanti inridebunt eum Sir. 20:18
- tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septies Mt. 18:21
- Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti Mt. 23:37
- Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluisti Lk. 13:34