Haller's Concordance: QUOTIENSCUMQUE
- quotienscumque autem praeter ipsum Deum suum alterum coluerunt dati sunt in praedam et in gladium et in obprobrium Jud. 5:18
- quotienscumque autem paenituerunt se recessisse a cultura Dei sui dedit eis Deus caeli virtutem resistendi Jud. 5:19
- similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem 1 Cor. 11:25
- quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat 1 Cor. 11:26
- hii habent potestatem cludendi caelum ne pluat diebus prophetiae ipsorum et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem et percutere terram omni plaga quotienscumque voluerint Apoc. 11:6