Haller's Concordance: QUOTQUOT
- quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant Num. 9:20
- et hydrias et thymiamateria et urceos et pelves et candelabra et mortaria et cyatos quotquot aurea aurea et quotquot argentea argentea tulit magister militiae Jer. 52:19
- et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israhel in fortitudine 1 Ma. 2:46
- multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas Mk. 3:10
- et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant Mk. 6:56
- dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit propter inprobitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios Lk. 11:8
- quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius Jn. 1:12
- omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves Jn. 10:8
- et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali Acts 4:6
- neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quae vendebant Acts 4:34
- post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis et avertit populum post se et ipse periit et omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt Acts 5:37
- audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam Acts 13:48
- quotquot enim promissiones Dei sunt in illo est ideo et per ipsum amen Deo ad gloriam nostram 2 Cor. 1:20
- quotquot ergo circa loca habitant, adiuvent eum qui sunt in loco ipsius in auro et argento, 3 Esd. 2:6
- semper et alia omnia. et quotquot non militant nec pugnant sed colunt terram, rursum cum fuerint metentes adferunt regi; et alter alterum cogentes adferunt tributa regi. 3 Esd. 4:6
- et quotquot vovebant Domino, a neomenia septimi mensis coeperunt offerre hostias Deo, et templum Domini nondum erat aedificatum. 3 Esd. 5:53
- ut quotquot transgressi fuerint legem, diligenter plectantur sive morte sive cruciatu sive etiam pecuniae multatione vel abductione. 3 Esd. 8:27
- et convenerunt ad me quotquot tunc movebantur in verbo Domini Dei Israhel, me lugente super iniquitatem istam. et sedebam tristis usque ad vespertinum sacrificium. 3 Esd. 8:73
- stent praepositi multitudinis et omnes qui nobiscum inhabitant et quotquot habent apud se uxores alienigenas, 3 Esd. 9:12
- quotquot enim non cognoverunt me viventes beneficia consecuti, 4 Esd. 9:10
- et quotquot fastidierunt legem meam, cum adhuc erant habentes libertatem, 4 Esd. 9:11