Haller's Concordance: QUOUSQUE
- et dixit Dominus ad Mosen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis quae feci coram eis Num. 14:11
- quod cum fecisset assavit carnes eius et secum sustulerunt in via cetera salierunt quae sufficerent eis quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum Tob. 6:6
- et ad omnes qui erant in Samaria et trans flumen Iordanem usque Hierusalem et omnem terram Iesse quousque perveniatur ad montes Aethiopiae Jud. 1:9
- omnis itaque regio omnisque urbs electam iuventutem misit armatam post eos et persecuti sunt eos in ore gladii quousque pervenirent ad extremitatem finium suarum Jud. 15:6
- et abierunt ad regem et dixerunt quousque non facies iudicium et vindicas fratres nostros 1 Ma. 6:22
- respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me Mt. 17:17
- circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam Jn. 10:24
- quousque benigne ageret terra sabbata sua. omni tempore desertionis suae sabbatizavit in adimpletione annorum septuaginta. 3 Esd. 1:58