Haller's Concordance: RAFAHEL
- et missus est angelus Domini sanctus Rafahel ut curaret ambos quorum uno tempore fuerat oratio in conspectu Domini recitata Tob. 3:25
- cui Rafahel angelus dixit genus quaeris mercennarii an ipsum mercennarium qui cum filio tuo eat Tob. 5:17
- tunc angelus Rafahel dixit ei audi me et ostendam tibi qui sunt quibus praevalere potest daemonium Tob. 6:16
- tunc Rafahel angelus adprehendit daemonium et religavit eum in deserto superioris Aegypti Tob. 8:3
- tunc Rafahel adsumens quattuor ex servis Raguhelis et duos camelos in Rages Medorum perrexit et inveniens Gabelum dedit ei chirografum suum et recepit omnem pecuniam Tob. 9:6
- cumque hoc placuisset ut irent dixit Rafahel ad Tobiam tolle tecum ex felle piscis erit enim necessarium tulit itaque Tobias ex felle illo et abierunt Tob. 11:4
- dixitque Rafahel ad Tobiam adubi introieris domum tuam statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum Tob. 11:7
- ego enim sum Rafahel angelus unus ex septem qui adstamus ante Dominum Tob. 12:15