Haller's Concordance: RAGUHEL
- quae cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas cur velocius venistis solito Ex. 2:18
- eadem itaque die contigit ut Sarra filia Raguhel in civitate Medorum ut et ipsa audiret inproperium ab una ex ancillis patris sui Tob. 3:7
- respondensque angelus ait est hic Raguhel nomine propinquus vir de tribu tua et hic habet filiam nomine Sarram sed neque masculum neque feminam ullum habet alium praeter eam Tob. 6:11
- ingressi sunt autem ad Raguhelem et suscepit eos Raguhel cum gaudio Tob. 7:1
- intuensque Tobiam Raguhel dixit Annae uxori suae quam similis est iuvenis iste consobrino meo Tob. 7:2
- dixit illis Raguhel nostis Tobiam fratrem meum qui dixerunt novimus Tob. 7:4
- cumque multa bona loquerentur de eo dixit angelus ad Raguhel Tobias de quo interrogas pater huius est Tob. 7:5
- et misit se Raguhel et cum lacrimis osculatus est eum et plorans super collum eius Tob. 7:6
- postquam autem locuti sunt praecepit Raguhel occidi arietem et parari convivium cumque hortaretur eos discumbere ad prandendum Tob. 7:9
- quo audito verbo Raguhel expavit sciens quid evenerit illis septem viris et timere coepit ne forte et huic similiter accideret et cum nutaret et non daret ullum petenti responsum Tob. 7:11
- tunc dixit Raguhel non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit Tob. 7:13
- vocavitque ad se Raguhel Annam uxorem suam et praecepit ei ut praepararet alterum cubiculum Tob. 7:18
- et factum est circa pullorum cantum accersiri iussit Raguhel servos suos et abierunt pariter ut foderent sepulchrum Tob. 8:11
- cumque parassent fossam reversus ad uxorem suam Raguhel dixit Tob. 8:13
- reversa nuntiavit bonum nuntium et benedixerunt Deum Raguhel videlicet et Anna uxor eius Tob. 8:16
- statimque praecepit servis suis Raguhel ut replerent fossam quam fecerant priusquam lucesceret Tob. 8:20
- et adiuravit Raguhel Tobiam ut duas ebdomadas moraretur apud eum Tob. 8:23
- de omnibus autem quae possidebat Raguhel dimidiam partem dedit Tobiae et fecit hanc scripturam ut pars dimidia quae supererat post obitum eorum Tobis dominio deveniret Tob. 8:24
- et certe vides quomodo Raguhel coniuraverit me cuius adiuramentum spernere non possum Tob. 9:5
- at vero Raguhel dicebat ad generum suum mane hic et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum Tob. 10:8
- cumque verbis multis rogaret Raguhel Tobiam et ille eum nulla ratione vellet audire tradidit ei Sarram et dimidiam partem omnis substantiae suae in pueris et in puellis et in pecudibus et in camelis et in pecunia multa et salvum atque gaudentem dimisit eum a se Tob. 10:10
- invenitque eos incolomes in senectute bona et curam eorum gessit et ipse clausit oculos eorum et omnem hereditatem domus Raguhel ipse percepit viditque quintam generationem filios filiorum suorum Tob. 14:15