Haller's Concordance: RAHEL
- sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo Gen. 29:6
- adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat Gen. 29:9
- habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel Gen. 29:16
- sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu Gen. 29:17
- quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis Gen. 29:18
- servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine Gen. 29:20
- et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi Gen. 29:25
- adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem Gen. 29:28
- cernens autem Rahel quod infecunda esset invidit sorori et ait marito suo da mihi liberos alioquin moriar Gen. 30:1
- dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem meam dans mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan Gen. 30:6
- pro quo ait Rahel conparavit me Deus cum sorore mea et invalui vocavitque eum Nepthalim Gen. 30:8
- egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro repperit mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da mihi partem de mandragoris filii tui Gen. 30:14
- illa respondit parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Rahel dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui Gen. 30:15
- misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges Gen. 31:4
- responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri Gen. 31:14
- eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola patris sui Gen. 31:19
- quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola Gen. 31:32
- levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularum Gen. 33:1
- et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph novissimos Gen. 33:2
- accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Ioseph et Rahel adoraverunt Gen. 33:7
- egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Efratham in qua cum parturiret Rahel Gen. 35:16
- mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est Bethleem Gen. 35:19
- erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem Gen. 35:20
- filii Rahel Ioseph et Beniamin Gen. 35:24
- filii Rahel uxoris Iacob Ioseph et Beniamin Gen. 46:19
- hii filii Rahel quos genuit Iacob omnes animae quattuordecim Gen. 46:22
- mihi enim quando veniebam de Mesopotamiam mortua est Rahel in terra Chanaan in ipso itinere eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam et sepelivi eam iuxta viam Ephratae quae alio nomine appellatur Bethleem Gen. 48:7