Haller's Concordance: RAMI
- lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant Job 14:7
- confringentur rami inconsummati et fructus illorum inutilis et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti Wis. 4:5
- radix sapientiae est timere Dominum rami enim illius longevi Sir. 1:25
- non tradent filii eius radices et rami eius non dabunt fructum Sir. 23:35
- ego quasi terebinthus extendi ramos meos et rami mei honoris et gratiae Sir. 24:22
- sic circa illum steterunt quasi rami in palma et omnes filii Aaron in gloria sua Sir. 50:14
- et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleae duarum aut trium olivarum in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus eius fructus eius dicit Dominus Deus Israhel Isa. 17:6
- propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna regionis et multiplicata sunt arbusta eius et elevati sunt rami eius prae aquis multis Ezec. 31:5
- et succident illum alieni et crudelissimi nationum et proicient eum super montes et in cunctis convallibus corruent rami eius et confringentur arbusta eius in universis rupibus terrae et recedent de umbraculo eius omnes populi terrae et relinquent eum Ezec. 31:12
- et rami eius pulcherrimi, et fructus eius nimius, et esca omnium in ea, subter eam habitantes bestiae agri, et in ramis eius commorantes aves caeli: Dan. 4:21
- ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani Osee 14:6
- posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit nudans spoliavit eam et proiecit albi facti sunt rami eius Joel 1:7
- quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami Rom. 11:16
- dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar Rom. 11:19