Haller's Concordance: RAMOS
- sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro Lev. 23:40
- igitur certatim ramos de arboribus praecidentes sequebantur ducem quos circumdantes praesidio succenderunt atque ita factum est ut fumo et igne mille hominum necarentur viri pariter ac mulieres habitatorum turris Sychem Judg. 9:49
- et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Hierusalem dicentes egredimini in montem et adferte frondes olivae et frondes ligni pulcherrimi frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi ut fiant tabernacula sicut scriptum est 2 Esd. 8:15
- non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui Job 15:30
- una enim catena tenebrarum omnes erant conligati sive spiritus sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis aut vis aquae decurrentis nimium Wis. 17:17
- ego quasi terebinthus extendi ramos meos et rami mei honoris et gratiae Sir. 24:22
- nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices inmundae super cacumen petrae sonant Sir. 40:15
- et adhuc in ea decimatio et convertetur et erit in ostensionem sicut terebinthus et sicuti quercus quae expandit ramos suos semen sanctum erit id quod steterit in ea Isa. 6:13
- vos autem montes Israhel ramos vestros germinetis et fructum vestrum adferatis populo meo Israhel prope est enim ut veniat Ezec. 36:8
- Clamavit fortiter, et sic ait: Succidite arborem, et praecidite ramos eius: excutite folia eius, et dispergite fructus eius: fugiant bestiae, quae subter eam sunt, et volucres de ramis eius. Dan. 4:14
- propter quod tyrsos et ramos virides et palmas praeferebant ei qui prosperavit mundari locum suum 2 Ma. 10:7
- plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via Mt. 21:8
- et cum seminatum fuerit ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare Mk. 4:32
- acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel Jn. 12:13
- noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te Rom. 11:18