Haller's Concordance: RATIONEM
- supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata Lev. 25:50
- si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum Lev. 25:52
- numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra Job 38:33
- quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet Job 38:37
- lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium Eccl. 7:25
- ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem rationem Eccl. 7:27
- et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole et quanto plus laboraverit ad quaerendum tanto minus inveniat etiam si dixerit sapiens se nosse non poterit repperire Eccl. 8:17
- Et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat: ut satrapae illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam. Dan. 6:2
- et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse aerarium Hierosolymis et communes copias inmensas esse quae non pertinent ad rationem sacrificiorum esse autem possibile sub potestate regis cadere universa 2 Ma. 3:6
- tunc ascendit Lysias tribunal et exposuit rationem et populum sedavit regressusque est Antiochiam et hoc modo regi profectio et reditus processit 2 Ma. 13:26
- dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii Mt. 12:36
- ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis Mt. 18:23
- et cum coepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta Mt. 18:24
- post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis Mt. 25:19
- et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare Lk. 16:2
- de turba autem detraxerunt Alexandrum propellentibus eum Iudaeis Alexander ergo manu silentio postulato volebat rationem reddere populo Acts 19:33
- nam et periclitamur argui seditionis hodiernae cum nullus obnoxius sit de quo non possimus reddere rationem concursus istius Acts 19:40
- viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem Acts 22:1
- Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi Acts 25:8
- Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere Acts 26:1
- haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt Acts 26:24
- habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei Rom. 12:6
- itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo Rom. 14:12
- non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram Phil. 4:17
- quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis Col. 2:23
- oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis Heb. 13:17
- Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe 1 Pet. 3:15
- qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos 1 Pet. 4:5