Haller's Concordance: REBECCA
- ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham Gen. 22:23
- necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchae uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapula Gen. 24:15
- habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinus egressus est ad hominem ubi erat fons Gen. 24:29
- dum haec mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens cum hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem et hausit aquam et aio ad eam da mihi paululum bibere Gen. 24:45
- en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini tui sicut locutus est Dominus Gen. 24:51
- igitur Rebecca et puellae illius ascensis camelis secutae sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suum Gen. 24:61
- Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de camelo Gen. 24:64
- Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Iacob Gen. 25:28
- cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua Gen. 26:8
- quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut iussionem patris expleret Gen. 27:5
- dixit quoque Rebecca ad Isaac taedet me vitae meae propter filias Heth si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae nolo vivere Gen. 27:46
- ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet Gen. 49:31
- non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro Rom. 9:10