Haller's Concordance: REBECCAE
- prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea Rebeccae pro munere fratribus quoque eius et matri dona obtulit Gen. 24:53
- deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae Gen. 25:21
- quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae Gen. 26:35
- nuntiata sunt haec Rebeccae quae mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te Gen. 27:42
- cumque dimisisset eum Isaac profectus venit in Mesopotamiam Syriae ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebeccae matris suae Gen. 28:5
- et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo Gen. 29:12
- eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus Gen. 35:8