Haller's Concordance: REBELLARE
- cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti ne praestaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat obsedit eum et vinctum misit in carcerem 4 Ki. 17:4
- forsitan inisti consilium ut praepares te ad proelium in quo confidis ut audeas rebellare 4 Ki. 18:20
- in gentibus auditum est et Gosem dixit quod tu et Iudaei cogitetis rebellare et propterea aedifices murum et levare te velis super eos regem propter quam causam 2 Esd. 6:6
- aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis super quem habes fiduciam quia recessisti a me Isa. 36:5