Haller's Concordance: REBUS
- ne unum quidem verbum quod illis praestaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia Josu. 21:45
- dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in duabus rebus gener meus eris hodie 1 Ki. 18:21
- qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis Pr. 2:14
- audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur labia mea ut recta praedicent Pr. 8:6
- in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus operibus eius non eris curiosus Sir. 3:24
- videbat enim sine regali providentia inpossibile esse pacem rebus dari nec Simonem posse cessare ab stultitia sua 2 Ma. 4:6
- patre nostro inter deos translato nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere et rebus suis adhibere diligentiam 2 Ma. 11:23
- summoque metu ac perturbatione hostium replentes rebus prospere gestis abierunt 2 Ma. 13:16
- tempus autem oportunum dementiae suae nanctus convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quibus rebus et consiliis Iudaei niterentur 2 Ma. 14:5
- Alchimus autem videns caritatem illorum ad invicem et conventiones venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem rebus alienis adsentare Iudamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse 2 Ma. 14:26
- instante autem septimo mense cumque essent filii Israhel unusquisque in suis rebus, convenerunt unianimes in atrium quod erat ante ianuam orientalem. 3 Esd. 5:47