Haller's Concordance: RECEDAT
- non recedat volumen legis huius de ore tuo sed meditaberis in eo diebus ac noctibus ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo tunc diriges viam tuam et intelleges eam Josu. 1:8
- si remittitis arcam Dei Israhel nolite dimittere eam vacuam sed quod debetis reddite ei pro peccato et tunc curabimini et scietis quare non recedat manus eius a vobis 1 Ki. 6:3
- foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum ideo misi tibi munera argentum et aurum et peto ut venias et irritum facias foedus quod habes cum Baasa rege Israhel et recedat a me 3 Ki. 15:19
- quia hodie nomen tuum ita magnificavit ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in aeternum pro quibus non pepercisti animae tuae propter angustias et tribulationem generis tui sed subvenisti ruinae ante conspectum Dei nostri Jud. 13:25
- erudire Hierusalem ne forte recedat anima mea a te ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem Jer. 6:8
- interroga pro nobis Dominum quia Nabuchodonosor rex Babylonis proeliatur adversum nos si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua et recedat a nobis Jer. 21:2
- et dixerunt: venite et eamus et faciamus ad mare bellum, ut recedat coram nos, et faciamus nobis alias silvas, 4 Esd. 4:14