Haller's Concordance: RECEDE
- ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad sinistram ieris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam Gen. 13:9
- at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut advena numquid ut iudices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime iam prope erat ut refringerent fores Gen. 19:9
- in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde Gen. 26:16
- dixitque Pharao ad eum recede a me cave ne ultra videas faciem meam quocumque die apparueris mihi morieris Ex. 10:28
- nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in Aegypto dicentes recede a nobis ut serviamus Aegyptiis multo enim melius est servire eis quam mori in solitudine Ex. 14:12
- rursumque locutus est Abner ad Asahel recede noli me sequi ne conpellar confodere te in terra et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum 2 Ki. 2:22
- recede hinc et vade contra orientem et abscondere in torrente Charith qui est contra Iordanem 3 Ki. 17:3
- tunc misit Ezechias rex Iuda nuntios ad regem Assyriorum Lachis dicens peccavi recede a me et omne quod inposueris mihi feram indixit itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Iudae trecenta talenta argenti et triginta talenta auri 4 Ki. 18:14
- consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum 1 Par. 14:14
- recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius Job 14:6
- qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus Job 21:14
- qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum Job 22:17
- recede a malo et fac bonum quaere pacem et persequere eam Ps. 34:14
- samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno Ps. 37:27
- ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo Pr. 3:7
- et in iustitia fundaberis recede procul a calumnia quia non timebis et a pavore quia non adpropinquabit tibi Isa. 54:14
- qui dicunt recede a me non adpropinques mihi quia inmundus es isti fumus erunt in furore meo ignis ardens tota die Isa. 65:5