Haller's Concordance: RECEDENT
- et recedent ranae a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo tantum in flumine remanebunt Ex. 8:11
- oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt Ps. 104:22
- hoc foedus meum cum eis dicit Dominus spiritus meus qui est in te et verba mea quae posui in ore tuo non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui dixit Dominus amodo et usque in sempiternum Isa. 59:21
- haec dicit Dominus nolite decipere animas vestras dicentes euntes abibunt et recedent a nobis Chaldei quia non abibunt Jer. 37:9
- et succident illum alieni et crudelissimi nationum et proicient eum super montes et in cunctis convallibus corruent rami eius et confringentur arbusta eius in universis rupibus terrae et recedent de umbraculo eius omnes populi terrae et relinquent eum Ezec. 31:12