Haller's Concordance: RECENSUERUNT
- recensuerunt igitur Moses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum Num. 4:34
- hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Mosi Num. 4:45
- et a me praeceptum est et recensuerunt inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat et seditiones et proelia concitantur in ea 1 Esd. 4:19
- tunc Darius rex praecepit et recensuerunt in bibliotheca librorum qui erant repositi in Babylone 1 Esd. 6:1
- recensuerunt quoque in die illa viros super gazofilacia thesauri ad libamina et ad primitias et ad decimas ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis sacerdotes et Levitas quia laetatus est Iuda in sacerdotibus et Levitis adstantibus 2 Esd. 12:44