Haller's Concordance: RECENSUIT
- recensuit Moses sicut praeceperat Dominus primogenitos filiorum Israhel Num. 3:42
- iuxta verbum Domini recensuit eos Moses unumquemque iuxta officium et onera sua sicut praeceperat ei Dominus Num. 4:49
- surgensque diluculo recensuit socios et ascendit cum senioribus in fronte exercitus vallatus auxilio pugnatorum Josu. 8:10
- et recensuit eos in Bezec fueruntque filiorum Israhel trecenta milia virorum autem Iuda triginta milia 1 Ki. 11:8
- surrexit autem Samuhel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sescentos viros 1 Ki. 13:15
- praecepit itaque Saul populo et recensuit eos quasi agnos ducenta milia peditum et decem milia virorum Iuda 1 Ki. 15:4
- recensuit ergo pueros principum provinciarum et repperit numerum ducentorum triginta duum et post eos recensuit populum omnes filios Israhel septem milia 3 Ki. 20:15
- igitur postquam annus transierat recensuit Benadad Syros et ascendit in Afec ut pugnaret contra Israhel 3 Ki. 20:26
- egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit universum Israhel 4 Ki. 3:6
- congregavit igitur Amasias Iudam et constituit eos per familias tribunosque et centuriones in universo Iuda et Beniamin et recensuit a viginti annis sursum invenitque triginta milia iuvenum qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clypeum 2 Par. 25:5