Haller's Concordance: RECEPIT
- quod cum audisset Moses recepit satisfactionem Lev. 10:20
- et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam quae numquam arata est nec sementem recepit et caedent in ea cervices vitulae Dt. 21:4
- aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini et egressae sunt ex eo aquae quibus haustis refocilavit spiritum et vires recepit idcirco appellatum est nomen loci illius Fons invocantis de maxilla usque in praesentem diem Judg. 15:19
- introduxitque eum in domum suam et pabulum asinis praebuit ac postquam laverunt pedes suos recepit eos in convivium Judg. 19:21
- tunc Rafahel adsumens quattuor ex servis Raguhelis et duos camelos in Rages Medorum perrexit et inveniens Gabelum dedit ei chirografum suum et recepit omnem pecuniam Tob. 9:6
- quem adprehendens Tobias traxit ab oculis eius statimque visum recepit Tob. 11:15
- quinquaginta namque et sex annorum oculorum lumen amisit sexagenarius vero recepit Tob. 14:3
- et dices ad eos haec est gens quae non audivit vocem Domini Dei sui nec recepit disciplinam periit fides et ablata est de ore eorum Jer. 7:28
- Macchabeus autem et qui cum illo erant Domino se protegente templum quidem et civitatem recepit 2 Ma. 10:1
- isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit Lk. 15:27
- cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem Acts 8:14
- et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae et visum recepit et surgens baptizatus est Acts 9:18
- introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum Acts 10:23
- in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est 1 Tim. 5:10