Haller's Concordance: RECESSISSET
- si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria Num. 9:21
- si biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israhel in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castra Num. 9:22
- dixitque Philisthim super te Samson qui de somno consurgens dixit in animo suo egrediar sicut ante feci et me excutiam nesciens quod Dominus recessisset ab eo Judg. 16:20
- et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset 1 Ki. 18:12
- et ait Ioab vivit Dominus si locutus fuisses mane recessisset populus persequens fratrem suum 2 Ki. 2:27
- cui ait quia noluisti audire vocem Domini ecce recedes a me et percutiet te leo cumque paululum recessisset ab eo invenit eum leo atque percussit 3 Ki. 20:36
- qui cum recessisset ab Heliseo venit ad dominum suum qui ait ei quid tibi dixit Heliseus at ille respondit dixit mihi recipiet sanitatem 4 Ki. 8:14
- reversus est igitur Rabsaces et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam audierat enim quod recessisset de Lachis 4 Ki. 19:8
- ergo cum recessisset exercitus Chaldeorum ab Hierusalem propter exercitum Pharaonis Jer. 37:11
- sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem cum frequenter proditor audiret eo quod Cyprum creditus a Filometore Nobilem translatus etiam ab eo recessisset veneno vitam finivit 2 Ma. 10:13