Haller's Concordance: ARBORES
- confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum Gen. 23:17
- et terra gignet germen suum et pomis arbores replebuntur Lev. 26:4
- consumetur in cassum labor vester non proferet terra germen nec arbores poma praebebunt Lev. 26:20
- quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis ut expugnes eam non succides arbores de quibus vesci potest nec securibus per circuitum debes vastare regionem quoniam lignum est et non homo nec potest bellantium contra te augere numerum Dt. 20:19
- omnes arbores tuas et fruges terrae tuae robigo consumet Dt. 28:42
- et post haec descendit in campos Damasci in diebus messis et succendit omnia sata omnesque arbores ac vineas fecit incidi Jud. 2:17
- cuius in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animae memoria stans figmentum salis Wis. 10:7
- et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes Mk. 8:24
- et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores Lk. 21:29
- hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae Jude 1:12
- mittam tibi adiutorium pueros meos Esaiam et Hieremiam, ad quorum consilium sanctificavi et paravi tibi arbores duodecim gravatas variis fructibus 4 Esd. 2:18