Haller's Concordance: ARBORIBUS
- operueruntque universam superficiem terrae vastantes omnia devorata est igitur herba terrae et quicquid pomorum in arboribus fuit quae grando dimiserat nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae in cuncta Aegypto Ex. 10:15
- praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper Ex. 27:20
- humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt Num. 13:20
- si fruges colliges olivarum quicquid remanserit in arboribus non reverteris ut colligas sed relinques advenae pupillo ac viduae Dt. 24:20
- igitur certatim ramos de arboribus praecidentes sequebantur ducem quos circumdantes praesidio succenderunt atque ita factum est ut fumo et igne mille hominum necarentur viri pariter ac mulieres habitatorum turris Sychem Judg. 9:49
- Rex autem iratus surrexit, et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum. Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua, intellexit enim a rege sibi paratum malum. Esther 7:7
- feci hortos et pomeria et consevi ea cuncti generis arboribus Eccl. 2:5
- plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via Mt. 21:8
- multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via Mk. 11:8
- dicens nolite nocere terrae neque mari neque arboribus quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum Apoc. 7:3