Haller's Concordance: RECORDABOR
- et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem Gen. 9:15
- eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram Gen. 9:16
- et recordabor foederis mei quod pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham terrae quoque memor ero Lev. 26:42
- et recordabor foederis mei pristini quando eduxi eos de terra Aegypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum ego Dominus Deus Lev. 26:45
- Deus meus in memet ipso anima mea incurvatur propterea recordabor tui de terra Iordanis et Hermoniim de monte minimo Ps. 42:6
- recordabor nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in saeculum et in aeternum Ps. 45:17
- ingrediar in fortitudine Domini Dei recordabor iustitiae tuae solius Ps. 71:16
- recordabor cogitationum Domini reminiscens antiqua mirabilia tua Ps. 77:11
- ego sum ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor Isa. 43:25
- miserationum Domini recordabor laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus et super multitudinem bonorum domui Israhel quae largitus est eis secundum indulgentiam suam et secundum multitudinem misericordiarum suarum Isa. 63:7
- et dixi non recordabor eius neque loquar ultra in nomine illius et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens Jer. 20:9
- si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor eius idcirco conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor eius ait Dominus Jer. 31:20
- et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adulescentiae tuae et suscitabo tibi pactum sempiternum Ezec. 16:60
- omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor in iustitia sua quam operatus est vivet Ezec. 18:22
- et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor amplius Heb. 10:17