Haller's Concordance: RECORDATI
- nec recordati sunt Domini Dei sui qui eruit eos de manu omnium inimicorum suorum per circuitum Judg. 8:34
- et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum quae feceras eis et induraverunt cervices suas et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam quasi per contentionem tu autem Deus propitius clemens et misericors longanimis et multae miserationis non dereliquisti eos 2 Esd. 9:17
- non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante Ps. 78:42
- patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro Ps. 106:7
- cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum et lucorum lignorumque frondentium in montibus excelsis Jer. 17:2
- idcirco haec dicit Dominus Deus pro eo quod recordati estis iniquitatis vestrae et revelastis praevaricationes vestras et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris pro eo inquam quod recordati estis manu capiemini Ezec. 21:24
- haec dicit Dominus super tribus sceleribus Tyri et super quattuor non convertam eum eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumea et non sint recordati foederis fratrum Amos 1:9
- et recordati sunt sanguinis Iohannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis 1 Ma. 9:38
- ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos non crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitiae magnae quam fecerat in Israhel et tribulaverat eos valde 1 Ma. 10:46
- dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam Mt. 27:63
- recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me Jn. 2:17
- cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus Jn. 2:22
- haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei Jn. 12:16