Haller's Concordance: ARCAE
- et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcae quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius Gen. 6:15
- fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcae pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea Gen. 6:16
- cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvum Gen. 8:6
- igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae Gen. 8:13
- et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero Ex. 25:12
- inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut portetur in eis Ex. 25:14
- et quos misit in anulos qui erant in lateribus arcae ad portandum eam Ex. 37:5
- tollite librum istum et ponite eum in latere arcae foederis Domini Dei vestri ut sit ibi contra te in testimonio Dt. 31:26
- omnis autem populus et maiores natu ducesque ac iudices stabant ex utraque parte arcae in conspectu sacerdotum qui portabant arcam foederis Domini ut advena ita et indigena media eorum pars iuxta montem Garizim et media iuxta montem Hebal sicut praeceperat Moses famulus Domini et primum quidem benedixit populo Israhel Josu. 8:33
- siquidem cherubin expandebant alas super locum arcae et protegebant arcam et vectes eius desuper 3 Ki. 8:7
- et constitui ibi locum arcae in qua foedus est Domini quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra Aegypti 3 Ki. 8:21
- fecit quoque sibi domos in civitate David et aedificavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum 1 Par. 15:1
- et Barachias et Helcana ianitores arcae 1 Par. 15:23
- porro Sebenias et Iosaphat et Nathanahel et Amasai et Zaccharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei et Obededom et Ahias erant ianitores arcae 1 Par. 15:24
- dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies et vices suas 1 Par. 16:37
- et a me ego Artarxersis rex statui atque decrevi omnibus custodibus arcae publicae qui sunt trans Flumen ut quodcumque petierit a vobis Ezras sacerdos scriba legis Dei caeli absque mora detis 1 Esd. 7:21