Haller's Concordance: RECTA
- ad montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de caelo et dedisti eis iudicia recta et legem veritatis caerimonias et praecepta bona 2 Esd. 9:13
- sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis Iob autem servus meus orabit pro vobis faciem eius suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob Job 42:8
- praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos Ps. 19:8
- ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos Ps. 27:11
- si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum Ps. 58:1
- doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta Ps. 143:10
- oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos Pr. 4:25
- audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur labia mea ut recta praedicent Pr. 8:6
- via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia Pr. 12:15
- voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur Pr. 16:13
- est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem Pr. 16:25
- non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat Pr. 17:26
- ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius Pr. 20:11
- omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus Pr. 21:2
- labia deosculabitur qui recta verba respondet Pr. 24:26
- abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via Pr. 29:27
- semita iusti recta est rectus callis iusti ad ambulandum Isa. 26:7
- qui dicunt videntibus nolite videre et aspicientibus nolite aspicere nobis ea quae recta sunt loquimini nobis placentia videte nobis errores Isa. 30:10
- et ducam caecos in via quam nesciunt in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta haec verba feci eis et non dereliqui eos Isa. 42:16
- non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso non dixi semini Iacob frustra quaerite me ego Dominus loquens iustitiam adnuntians recta Isa. 45:19
- in fletu venient et in precibus deducam eos et adducam eos per torrentes aquarum in via recta et non inpingent in ea quia factus sum Israheli pater et Ephraim primogenitus meus est Jer. 31:9
- et dicitis non est recta via Domini unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis domus Israhel Ezec. 33:20
- Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum eius, et recta faciet cum eo: et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud: et non stabit, nec illius erit. Dan. 11:17
- audite haec principes domus Iacob et iudices domus Israhel qui abominamini iudicium et omnia recta pervertitis Mic. 3:9
- ecce qui incredulus est non erit recta anima eius in semet ipso iustus autem in fide sua vivet Hab. 2:4