Haller's Concordance: RECTO
- dicens benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto me itinere perduxit in domum fratris domini mei Gen. 24:27
- pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius Gen. 24:48
- et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia et recto corde tecum custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum eius sicut et hodie 3 Ki. 3:6
- pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino Ps. 26:12
- ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via Pr. 14:2
- navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim Acts 16:11
- cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara Acts 21:1