Haller's Concordance: RECTUS
- Dei perfecta sunt opera et omnes viae eius iudicia Deus fidelis et absque ulla iniquitate iustus et rectus Dt. 32:4
- vocavit ergo Achis David et ait ei vivit Dominus quia rectus es tu et bonus in conspectu meo et exitus tuus et introitus tuus mecum est in castris et non inveni in te quicquam mali ex die qua venisti ad me usque ad diem hanc sed satrapis non places 1 Ki. 29:6
- vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo Job 1:1
- dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo Job 1:8
- et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra Job 2:3
- si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae Job 8:6
- bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via Ps. 25:8
- adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo Ps. 92:15
- vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam Pr. 21:29
- semita iusti recta est rectus callis iusti ad ambulandum Isa. 26:7
- periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est omnes in sanguine insidiantur vir fratrem suum venatur ad mortem Mic. 7:2
- qui optimus in eis est quasi paliurus et qui rectus quasi spina de sepe dies speculationis tuae visitatio tua venit nunc erit vastitas eorum Mic. 7:4
- et Dominus ad illum surgens vade in vicum qui vocatur Rectus et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem ecce enim orat Acts 9:11
- dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et ambulabat Acts 14:10