Haller's Concordance: REDDAM
- si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit iudicium manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam Dt. 32:41
- et nunc retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem sed et ego reddam gratiam eo quod feceritis verbum istud 2 Ki. 2:6
- post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem vadam et reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron 2 Ki. 15:7
- qui dixit ei civitates quas tulit pater meus a patre tuo reddam et plateas fac tibi in Damasco sicut fecit pater meus in Samaria et ego foederatus recedam a te pepigit ergo foedus et dimisit eum 3 Ki. 20:34
- si non pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius quem vidi heri ait Dominus reddam tibi in agro isto dicit Dominus nunc igitur tolle proice eum in agro iuxta verbum Domini 4 Ki. 9:26
- sed ne forte sollicitum te reddam ego sum Azarias Ananiae magni filius Tob. 5:18
- quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt Job 41:11
- apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum Ps. 22:25
- tu autem Domine miserere mei et leva me ut reddam eis Ps. 41:10
- in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi Ps. 56:12
- ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea Ps. 66:13
- quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi Ps. 116:12
- vota mea Domino reddam coram omni populo eius Ps. 116:14
- vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius Ps. 116:18
- ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te Pr. 20:22
- ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum Pr. 24:29
- ecce scriptum est coram me non tacebo sed reddam et retribuam in sinu eorum Isa. 65:6
- et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum et abominationibus suis impleverunt hereditatem meam Jer. 16:18
- quia servierunt eis cum essent gentes multae et reges magni et reddam eis secundum opera eorum et secundum facta manuum suarum Jer. 25:14
- et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldeae omne malum suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris ait Dominus Jer. 51:24
- igitur et meus non parcet oculus neque miserebor viam eorum super caput eorum reddam Ezec. 9:10
- tunc purissimas reddam aquas eorum et flumina eorum quasi oleum adducam ait Dominus Deus Ezec. 32:14
- et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias eius et cogitationes eius reddam ei Osee 4:9
- et reddam vobis annos quos comedit lucusta bruchus et rubigo et eruca fortitudo mea magna quam misi in vos Joel 2:25
- verum quid vobis et mihi Tyrus et Sidon et omnis terminus Palestinorum numquid ultionem vos redditis mihi et si ulciscimini vos contra me cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum Joel 3:4
- ego autem in voce laudis immolabo tibi quaecumque vovi reddam pro salute Domino Jonas 2:9
- quia tunc reddam populis labium electum ut vocent omnes in nomine Domini et serviant ei umero uno Soph. 3:9
- convertimini ad munitionem vincti spei hodie quoque adnuntians duplicia reddam tibi Zach. 9:12
- procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi Mt. 18:26
- et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi Mt. 18:29
- et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi Lk. 10:35
- ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes Ph'm 1:19
- scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suum Heb. 10:30
- sicut faciunt usque hodie electis meis, sic faciam et reddam in sinum ipsorum. haec dicit Dominus Deus: 4 Esd. 15:21