Haller's Concordance: REDDAT
- quo mortuo timentes fratres eius et mutuo conloquentes ne forte memor sit iniuriae quam passus est et reddat nobis malum omne quod fecimus Gen. 50:15
- quod si orto sole hoc fecerit homicidium perpetravit et ipse morietur si non habuerit quod pro furto reddat venundabitur Ex. 22:3
- qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima Lev. 24:18
- quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum Lev. 25:28
- reddat tibi Dominus pro opere tuo et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israhel ad quem venisti et sub cuius confugisti alas Ruth 2:12
- et benedixit Heli Helcanae et uxori eius dixitque reddat Dominus tibi semen de muliere hac pro fenore quod commodasti Domino et abierunt in locum suum 1 Ki. 2:20
- quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet eum in via bona sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me 1 Ki. 24:19
- si forte respiciat Dominus adflictionem meam et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna 2 Ki. 16:12
- et reddat Dominus sanguinem eius super caput eius quia interfecit duos viros iustos melioresque se et occidit eos gladio patre meo David ignorante Abner filium Ner principem militiae Israhel et Amasa filium Iether principem exercitus Iuda 3 Ki. 2:32
- et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum et veniens nuntiabo tibi ita ut ego adducam te per mediam Hierusalem et habebis omnem populum Israhel sicut oves quibus non est pastor et non latrabit vel unus contra te Jud. 11:15
- numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream tuam congreget Job 39:12
- donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Adae et secundum praesumptionem illius Sir. 35:24
- uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro 1 Cor. 7:3
- videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes 1 Th. 5:15
- Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius 2 Tim. 4:14