Haller's Concordance: REDDENS
- non adorabis ea et non coles ego enim sum Dominus Deus tuus Deus aemulator reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me Dt. 5:9
- et reddens odientibus se statim ita ut disperdat eos et ultra non differat protinus eis restituens quod merentur Dt. 7:10
- et habitabit in civitate illa donec stet ante iudicium causam reddens facti sui et moriatur sacerdos magnus qui fuerit in illo tempore tunc revertetur homicida et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat Josu. 20:6
- tu exaudies in caelo et facies et iudicabis servos tuos condemnans impium et reddens viam suam super caput eius iustificansque iustum et retribuens ei secundum iustitiam suam 3 Ki. 8:32
- sic canam nomini tuo iugiter reddens vota mea per singulos dies Ps. 61:8
- et praeparabitur in misericordia solium et sedebit super eum in veritate in tabernaculo David iudicans et quaerens iudicium et velociter reddens quod iustum est Isa. 16:5
- quia venit super eam id est super Babylonem praedo et adprehensi sunt fortes eius et emarcuit arcus eorum quia fortis ultor Dominus reddens retribuet Jer. 51:56